[153] EPISTOLA LIII.

IACOBUS ARMINIUS

IOANNI DRUSIO.

Ingratus sim, Vir Doctissime, si gratiam tibi debere diffitear: bis enim mereris, qua instruendo me, qua ornando. Instruis me, literatis tuis literis, & aliis editis aureolis libellis, ornas dum nomini meo in illis locum esse voluisti honestum. Gratias igitur tibi debeo lubens, &, quia debeo, habeo & ago; referre non est meae tenuitatis, nisi tu benevole meum studium, quo Theologorum filios mei similes ad tua legenda adhortor, ita aestimare velis; quamquam nec illud facio tam quia debeo, quam ut animo meo satisfaciam, qui aegerrime fert ab istius nominis hominibus illa contemni, sine quorum cognitione nomen illud amplum tueri non possunt. Tu autem breviter & solide illum contemptum & objectamenta quae ex eo & pro eo, redarguis. Si desinant, bene illis: sin minus tu quoque perge, & hoc tantum illis ingere: Qui contemnit, contemnat, imo contemnatur. Perge, inquam, & puta istos contemptores numerum non facere, prae illis, qui ista studia ut par est amplectuntur. Ne autem vocis tantum vice tibi sim monendo, sed & cotis acuendo, statui porro, quo majorem tibi de me bene merendi occasionem offeram, tecum, de talibus conferre; & nunc de hisce. Locus apud Malachiam Epistola tua prima, ante quinquennium fere pro concione non dissimiliter est a me explicatus; nisi quod utramque sententiam, tum populo proponebam, significans istam tuam convenientiorem videri, in qua etiamnum tua fretus auctoritate firmius persisto. At verba ista ♦ליום אשר אני עשה♦ an necessario per ellipsin sint explicanda? an non ita reddi possunt, in die quam ego facio? sicut ps. CXVIII. ♦זה היום עשה יהוה♦ quod Pagninus vertit, Haec est dies quam fecit IEHOVA. Per ellipsin ♦אשר♦ vel hoc pacto verti potest. Hanc diem fecit IEHOVA, absque ellipsi. Licet enim omnes in universum dies faciatque, tamen istos forte dies peculiari modo facere dicitur, quibus aliquod suae providentiae insigne opus exsequitur, qui propterea etiam suis nominibus saepe insigniuntur, ut dies judicii, dies visitationis, dies irae, tribulationis, increpationis, dies furoris Domini, etc. Et dies Domini dicuntur. Locum Psalm. XIX. varie ab interpretibus redditum novimus, tua autem interpretatio duplici nomine mihi placebat, quum in horto PETRI VEKEMANNI amici nostri eam proponeres, quia phrasi hebraeae propinquior, quia sensui Prophetae accommodatior. Atque ita etiam vertit paraphrastes Chaldaicus ♦קליחון ולא םשתמעין♦ Recte. Quum enim coelo attribuisset, quae absque voce articulata, sermone, dictione illi convenire proprie non possent, explicat, quo pacto coelum illa praestet etiam absque istis, & dicit coelum ♦מלל♦ per ordinatum suum & regularem motum. Quum tertiam tuam epistolam legerem in mentem venit vulgatum illud, bonum Philosophum non semper esse Philosophum, quae enim ratio, ut gloria simpliciter linguam significet, quia aliquando ita accipiatur. Oratio enim efficit ut vox aliqua propter alias adjectas non proprie sed tropice aliquando sit sumenda: In loco IX. Iudicum epistola IV. sententia prior magis arridet: tum quia similis phrasis usurpatur ab olea, cujus fructus etiam in sacrificiis adhiberi solet, non autem a ficu, cujus dulcedinem, amant ♦אדם ואנוש♦ tum vel maxime, quia voce ♦אנשים♦ intelliguntur etiam isti magnates. Isti enim honorantur per oleum, dum unguntur in Reges & Deos. Nisi forte ea vox aliter hic quam versu IX usurpetur. Sed hactenus ista, quae judicii mei an fecisti? non nominatim. Ergo ad id de quo nominatim me rogas sententiam. Dupliciter isto loco a TREMELLIO dissentis in voce ♦דבר♦ & ♦בהושע♦ quarum illam ille putat verbum, tu nomen, hanc reddit ad Hoseam tu, in Hosea. Utrobique tibi assentior. Nulla enim hic est necessitas, qua infinitum verbum vice substantivi verbalis usurpetur, ut tu pulchre commonstras. De altero autem licet aliqua controversia moveri possit ob particulae ♦ב♦ variam significationem, & ♦לב♦ & ♦אל♦ inter se transmutationem, tamen utri ratio nulla diversum jubet, in prima & potissima significatione videtur accipienda particula, qua ♦ב♦ idem quod in significat. Commodissime autem dici potest DEUS in Hosea locutus per internam revelationem. At hic duo quaedam mihi vide. Numer. XII. vers. VIII. particula ♦ב♦ bis construitur cum verbo ♦דבר♦ eademne significatione? non videtur. Nam ♦פה אל פה אדבר בו♦ incommode redditur, ore ad os loquar in eo, sed potius, loquar ad eum, vel, cum eo. Et Paraphrastes Chaldeus reddit per ♦עם♦ Et. Cur non timuistis ♦לדבר לעבדי♦ loqui non in servo meo, videtur, sed contra servum meum. Deinde, an ista loquendi forma significat haec in visione per noctem gesta esse a dormiente? Augustinus Enchiridii sui cap. LIX. locum cum Zachariae I. & II. cap. Et dixit mihi Angelus qui loquebatur in me, non de apparitione & alloquio in somnis interpretatur, sed de interna revelatione, quae sit intus in animo extra somnum, sive per alloquium sive per visiones. At juvat tuam mentem locus alius eodem capite Numeror. Ubi utrumque conjungitur. ♦כהלום אדבר בו♦ ut ut est in summa rei tecum mihi convenit, istis verbis significari internam revelationem, qua DEUS suam voluntatem Prophetae Hoseae patefecit. Caeterum hujusmodi Hebraismi observandi videntur metaphrasti. Licet enim reipsa forte idem dum quaedam voces significent, tamen non eodem modo & ratione, & essentialiter seu realiter convenientia saepe formaliter & secundum certam rationem differunt. Interpreti autem, quantum fieri potest & res ipsa significata & modus significationis videntur exprimenda. Cum his vale & me, quod facis, amare perge. Salveat a me uxor tua lectissima. Etiam EVERHARDus PETRI, cujus Ebraicam epistolam cum gaudio & admiratione legi, quod tam brevi istos progressus in sancta lingua fecerit, unde & tu, qui praecipuus illorum es auctor, laudem & gratiam nobis mereris. Vale iterum, vir Doctissime & salve, ab eo qui Reipublicae Theologicae Princeps istius te bono in hanc lucem produxit. Amsterodami IX. Martii. MDXCV.